Parafia Świętej Jadwigi Śląskiej w Starym Strączu

Łaciński tekst kolęd polskich  w tłumaczeniu ks. prof. Ryszarda Gansińca (1888-1958)
[ źródło: https://www.ekai.pl/czy-mozna-spiewac-koledy-polskie-po-lacinie/ ]

Deus paret (Bóg się rodzi)

Deus paret, vis vilescit,
Caeli Rex est denudatus,
Ignis tepet, lux tabescit,
Limen scit Illimitatus.
Princeps gloriae humiliatus,
Immortalem mors domavit,
Dei Verbum Caro factum (est)
Et in nobis habitavit.

Neque, caelum, terram vincis,
Deus tua bon(a) abiecit.
Intra plebem suam venit,
Eius sortem suam fecit.
Multa est pro nobis passus,
Culpa nostra haec patravit.
Dei Verbum Caro factum (est)
Et in nobis habitavit.

Tolle manum, Puer sancte,
Benedic telluri patriae,
In consilio, vita bona
Eam iuva dono gratiae.
Domum, pagos, urbes nostras
Tua manus sustentavit.
Dei Verbum Caro factum (est)
Et in nobis habitavit.

Nascitur cum Christus (Gdy się Chrystus rodzi)

Nascitur cum Christus et mundo apparet,
Caeca nox fulgore radiante claret.
Angeli in caelis visi
Cantant hymnum paradisi:
Gloria, gloria, gloria,
In excelsis Deo.

Pavidos pastores angeli hortantur,
Bethlehem quam primum ut proficiscantur:
Natus enim est Salvator,
Mundi machinae Creator.
Gloria, gloria, gloria,
In excelsis Deo.

Spiritus caelestes caelique legati,
Quidnam faciamus, nobis revelate.
Imperiti nil pollemus,
Metu capti vix vigemus.
Gloria, gloria, gloria,
In excelsis Deo.

Jesus minimulus (Jezus malusieńki)

Jesus minimulus
In equili iacet
In lacrimis de frigore
Non dat vestem mater.

Quod misera erat
Crinis lana privat
Qua filiolo tecto suo
Herbis eum tegit.

Peto te ne fleas
Non patior dolorem
Satis mihi de passione
Corque tam impleat.

Dormi iam, mi Jesu (Lulajże Jezuniu)

Dormi iam, mi Jesu, mea gemmula,
dormite, amata oscula mea.
Dormi iam, mi Jesu, dormi suaviter
et tu illum flentem permulce, Mater!

Comprime iam fessas fletu palpebras,
singultu collapsa labra occludas.
Dormi iam, mi Jesu, dormi suaviter
et tu illum flentem permulce, Mater!

Dormi iam, venuste noster Angele,
Dormi, permate mundi floscule!
Dormi iam, mi Jesu, dormi suaviter
et tu illum flentem permulce, Mater!

Festinarunt ad Bethlehem (Przybieżeli do Betlejem)

Festinarunt ad Bethlehem pastores,
exsultantes Nat(o) in lyra cantores.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.

Inclinati salutabant humiles,
prompto corde Deum natum alacres.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.

Mira Dei annuntiabant caelites,
numquam talia audire mortales.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.

Mirabantur evolantes cantores,
cogitabant, quid hoc esset, pastores.
Gloria in excelsis, gloria in excelsis,
atque pax in terris.

Cunis iacet (W żłobie leży)

Cunis iacet, quis non curret
conovare Puero,
Jesu Christo Salvatori
nobis hodie genito?
O pastores, properate,
Ei grate concantate
Sicut nostro Domino!

Nos cantantes cantilenas
post vos festinabimus.
Redemptorem mundo natum
omnes sic videbimus.
Hic egene procreatus
flet in cunis colligatus,
flentem consolabitur.

Silentio noctis (Wśród nocnej ciszy)

Silentio noctis sonus spargitur:
Pastores state: Deus nascitur!
Iter cito preparate
Ad Bethlehem properate
Cum muneribus.

Inventus Infans in praesepio
Secunda signa dat(a) ab angelo.
Deum nat(um) adoravere
Salutando clamavere
Pleni gaudio.

Redemptor salve, diu cupite,
Tot longos annos desiderate!
Te prophetae atque reges
Exspectabant, at te praebes
Nobis omnibus.